CAPUT II.

3. Item quisquis non habens charitatem, et perditas vias morum ingrediens pessimorum, intus videtur esse cum foris sit, et Baptismum Christi nec in haereticis repetit; nihil ejus adjuvat sterilitatem, quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. Fieri autem potest ut aliquis vigeat in radico charitatis, et in quo Cyprianus aliter sapuit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint, et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. Non solum itaque malos catholicos nullo modo comparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae viros numerat pia mater Ecclesia: quam vis isti et apud haereticos cognoscant Baptismum Christi, illi autem aliter visum sit; ut per eum minus aliquid videntem, et in unitate firmissime permanentem, manifestius demonstraretur haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur vinculum pacis. Neque enim Pharisaei caeci, quamvis dicentes aliquando quod fieri debebat, comparandi erant apostolo Petro, quamvis dicenti aliquando quod fieri non debebat. Non solum autem istorum ariditas illius viriditati conferenda non est: sed nec aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. Gentes enim nemo judaizare nunc cogit, nec ideo tamen quisquam nunc in Ecclesia quantumlibet profecerit, Pestolatui conferendus est. Quapropter reddens debitam tri aporeverentiam, dignumque honorem, quantum valeo, persolvens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano, audeo tamen dicere eum aliter sensisse de schismaticis vel haereticis baptizandis, quam postea veritas prodidit, non ex mea, sed ex universae Ecclesiae sententia, plenarii concilii auctoritate roborata atque firmata: sicut venerans pro sui merito Petrum primum Apostolorum et eminentissimum martyrum, audeo tamen dicere, non eum recte fecisse ut Gentes judaizare cogeret; etiam hoc enim dico, non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina, per Ecclesiam universam retenta atque servata (Galat. II, 14).

4. Disputans ergo de sententia Cypriani, multum infra merita positus Cypriani, dico sacramentum Baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere: et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose atque poenaliter; cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum: atque nihil interesse ad ejus aequalem in omnibus integritatem, quanto pejor id habeat inter malos, sicut nihil interest quanto melior id habeat inter bonos. Ac per hoc etiam nihil interest quanto pejor id tradat, sicut nihil interest quanto melior: atque ita nihil interest quanto pejor id accipiat, sicut nihil interest quanto melior. Illud enim per se ipsum, et in eis qui non aequaliter justi sunt, et in eis qui non aequaliter iniqui sunt, aequaliter sanctum est.