CAPUT XXIX.

55. Cassius a Macomadibus dixit: Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis Baptismum concedit, sibi tollit. Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint, et sacra et divina lavatione lotos, et lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, non alienos, sed fidei Domini domesticos, non adulteros , sed Dei filios, non erroris, sed salutis effectos, in Ecclesiam recipi: absque his qui de Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant; sed eos per manus impositionem restituendos.

56. Posset alius dicere: Cum Christi baptismata duo esse non possint, qui iniquis Baptismum concedit, sibi tollit. Sed nobiscum etiam isti resisterent et dicerent: Concedimus iniquis Baptismum; qui non ab ipsis est, sicut iniquitas, sed a Christo cujus est aequitas, et cujus Sacramentum etiam apud iniquos non est iniquum. Quod ergo nobiscum de iniquis dicerent, hoc sibi de haereticis dicant. Et ideo quod sequitur, ita potius erat dicendum: Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos non baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint, si habent jam Baptismum Christi, sed a sua perversitate corrigendos. Nam etiam de iniquis dici potest, quorum portio sunt haeretici: Censeo itaque flebiles et tabidos iniquos, si jam baptizati sunt, non baptizandos esse cum ad Ecclesiam, id est, ad illam petram extra quam sunt omnes qui audiunt verba Christi et non faciunt, venire coeperint; sed sacra et divina lavatione jam lotos, tunc autem et lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, nam iniqui non habent pacem; non alienos, sed fidei Domini domesticos, nam iniquis dictum est, Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena (Jerem. II, 21)? non adulteros, sed Dei filios, nam iniqui sunt filii diaboli; non erroris, sed salutis effectos, nam non salvat iniquitas: in Ecclesiam recipi, id est, in illam petram, in illam columbam, in illum hortum conclusum et fontem signatum, qui non nisi in tritico, non autem in paleis agnoscitur, sive longe a vento separentur, sive usque ad ultimam ventilationem frumento commixti videantur. Frustra ergo Cassius addidit,

“Absque his qui in Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant. Si enim et ipsi ab Ecclesia recedendo Baptismum amiserant, etiam ipsis reddatur: si autem non amiserant, quod per eos datum est agnoscatur. ”