|
57. Alius Januarius a vico Caesaris
dixit: Si non obtemperat error veritati, multo magis veritas non
consentit errori: et ideo nos Ecclesiae assistimus, in qua
praesidemus, ut Baptismum ejus ipsi soli vindicantes, eos quos
Ecclesia non baptizavit, baptizemus.
58. Respondetur: Quos Ecclesia baptizat, utique petra illa
baptizat, extra quam sunt omnes qui audiunt verba Christi et non
faciunt. Baptizentur ergo quicumque a talibus baptizati sunt. Quod
si non fit, sicut in istis, ita in haereticis Baptismus Christi,
eorum iniquitate et perversitate damnata sive correcta, agnoscendus et
approbandus est.
|
|