|
59. Alius Secundinus a Carpis dixit:
|
“Haeretici christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in
Ecclesia Dei non sunt? Si christiani non sunt, fiant. Aut quo
pertinebit sermo Domini dicentis, Qui non est mecum, adversus me
est; et qui non colligit mecum, spargit (Matth. XII, 30)?
Unde constat super filios alienos et soboles antichristi Spiritum
sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, cum
manifestum sit haereticos Baptisma non habere.”
|
|
60. Huic respondetur: Iniqui christiani sunt, an non? Si
christiani sunt, cur in illa petra non sunt in qua aedificatur
Ecclesia; audiunt enim verba Christi, et non faciunt. Si
christiani non sunt, fiant. Aut quo pertinebit sermo Domini
dicentis, Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non
colligit, spargit? Spargunt enim oves ejus, qui eas ad morum suorum
labem prava imitatione perducunt. Unde constat, super filios alienos
(quod omnes iniqui appellantur) et soboles Antichristi (quod sunt
omnes qui Christo adversantur) Spiritum sanctum per manus
impositionem tantummodo non posse descendere, si cordis non adsit vera
conversio; cum manifestum sit iniquos quamdiu iniqui sunt, Baptisma
quidem posse habere, sed salutem cujus sacramentum Baptisma est,
habere non posse. Videamus enim si haeretici describuntur in psalmo
illo, ubi de filiis alienis ita dicitur: Domine, libera me de manu
filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum
dextera iniquitatis; quorum filii eorum velut novellae constabilitae,
filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena,
eructuantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in
exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina maceriae, neque
exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui
haec sunt; beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal.
CXLIII, 7-15). Si ergo isti sunt filii alieni, qui in
rebus temporalibus et abundantia terrenae felicitatis beatitudinem
ponunt, et divina praecepta contemnunt, videamus si non iidem ipsi
sunt de quibus Cyprianus ita dicit, in se quoque transfigurans eos,
ut de his se dicere ostendat, cum quibus Sacramenta communicabat:
inquit,
|
“non tenemus, nec data nobis ad
salutem coelestia mandata servamus. Fecit Dominus noster voluntatem
Patris, et nos non facimus Domini voluntatem, patrimonio et lucro
studentes, superbiam sectantes, et caetera”
|
|
(Epist. 11, ad
Clericos). At si isti Baptismum et habere et tradere poterant, cur
negatur esse posse in filiis alienis? quos tamen hortatur ut coelestia
mandata servando, missa sibi per unicum Filium, fratres ejus et filii
Dei esse mereantur.
|
|