CAPUT XXXIII.

63. Alius Felix ab Uthina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum posse humanam praesumptionem, quantum Domini nostri Jesu Christi adorandam et venerabilem majestatem. Memores ergo periculi, hoc quoque non tantum observare debemus, verum etiam ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris Ecclesiae accurrunt, baptizentur; ut mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est, sanctificatione lavacri purgata in melius reformetur.

64. Fortassis iste qui in diuturna tabe purganda causam posuit, cur deberent haeretici baptizari, parceret eis qui in aliquam haeresim irruentes exiguo illic tempore fuissent, et cito correcti ad Catholicam inde migrassent. Deinde et ipse parum advertit, ita dici posse, ut iniqui omnes qui ad illam petram in qua Ecclesia significatur, accurrunt, baptizentur; ut mens iniqua quae extra petram in arena aedificabat audiendo verba Christi et non faciendo, sanctificatione lavacri purgata in melius reformetur: et tamen non fit, si jam baptizati sunt, etiam si probentur tales fuisse cum baptizarentur; id est, ut saeculo verbis et non factis renuntiarent.