|
65. Quietus a Buruch dixit:
|
“Qui
fide vivimus, obsequi his quae instruendis nobis ante praedicta sunt,
credula observatione debemus. Nam scriptum est apud Salomonem, Qui
baptizatur a mortuo , quid proficit lavatio ejus (Eccli.
XXXIV, 30)? Quod utique de his qui ab haereticis tinguntur,
et de tingentibus loquitur. Si enim qui apud illos baptizantur, per
remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam
veniunt? Si vero a mortuo salutis nihil accipitur, ac propterea
cognito errore pristino, ad veritatem cum poenitentia revertuntur; uno
vitali Baptismate, quod in Ecclesia catholica est, sanctificari
debebunt.”
|
|
66. Quid sit a mortuo baptizari, sine praejudicio diligentioris
ejusdem Scripturae considerationis, alibi jam diximus (Contra
Parmenianum lib. 2, cap. 10). Quaero autem cur haereticos
solos velint intelligi mortuos, cum Paulus apostolus generaliter de
peccato dixerit, Stipendium peccati, mors (Rom. VI, 23); et
iterum, Sapere autem secundum carnem mors est (Rom. VIII,
6). Et cum mortuam dicat viduam quae in deliciis vivit (I Tim.
V, 6.), quomodo non sunt mortui, qui saeculo verbis et non factis
renuntiant? Quid ergo proficit lavatio ejus qui ab istis baptizatur:
nisi quia et ipse si talis est, lavacrum quidem habet, sed non et
proficit ad salutem? Si autem ille a quo baptizatur talis est, iste
vero non falso corde ad Deum convertitur; non ab illo mortuo
baptizatur, sed ab illo vivo de quo dictum est, Ipse est, qui
baptizat (Joan. I, 33); quolibet corporaliter operante
baptizet. Quod autem ait de haereticis, Si enim qui apud illos
baptizantur, per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur,
cur ad Ecclesiam veniunt? respondetur: Ideo veniunt, quia etiamsi
Christi Baptismum usque ad sacramenti celebrationem perceperunt,
tamen vitam aeternam nisi per unitatis charitatem non consequuntur:
sicut nec illi malevoli et invidi, quibus non dimitterentur peccata,
nec si adversus eos odium tenerent a quibus paterentur injuriam; quia
Veritas dixit, Si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis
(Matth. VI, 15): quanto magis cum eos oderant, quibus
retribuebant mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12)? Nec tamen
isti saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, si postea
corrigerentur, rursus baptizarentur; sed uno vitali Baptismate
sanctificarentur. Quod quidem in Catholica est, sed non in sola;
sicut nec in sanctis solis, qui aedificati sunt super petram, et ex
quibus unica illa columba perficitur (Cant. VI, 8).
|
|