CAPUT XXXV.

67. Castus a Sicca dicit: Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur.

68. Iste si convinceret eos qui diversa sentiebant, et hoc tenebant, quod etiam totus orbis postea christiano concilio confirmatus obtinuit, ita consuetudinem sequi, ut contemnerent veritatem, haec verba formidare deberemus: cum vero illa consuetudo et a veritate propagata et veritate roborata reperiatur, nihil in hac sententia pertimescimus. Et tamen si illi circa fratres invidi erant et maligni, aut circa Deum ingrati, ecce qualibus communicabant, ecce quales diversa sentientes, sicut Cyprianus praedixit, a jure communionis non amovebant, ecce a quibus non polluebantur in conservatione unitatis , ecce quantum amandum sit vinculum pacis; ecce quid considerent qui nobis de praedecessorum episcoporum concilio calumniantur, quorum charitatem non imitantur, et quorum exemplo considerato jure damnantur. Si consuetudo erat, sicut haec sententia testis est, ut haeretici venientes ad Ecclesiam cum Baptismate quod habebant susciperentur, aut hoc recte fiebat, aut mali bonos in unitate non maculant. Si recte fiebat, cur orbem terrarum, quia sic recipiuntur, accusant? Si autem mali bonos in unitate non maculant, quomodo se a crimine sacrilegae separationis excusant?