|
69. Eucratius a Thenis dixit: Fidem
nostram, et Baptismatis gratiam, et legis ecclesiasticae regulam
Deus et Dominus noster Jesus Christus suo ore Apostolos docens
perimplevit, dicens:
|
“Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in
nomine Patris et Filii et Spiritus sancti”
|
|
(Matth. XXVIII,
19). Falsum ergo haereticorum Baptisma et iniquum a nobis
pellendum est, et omni contestatione refutandum, de quorum ore virus,
non vita; nec gratia coelestis, sed blasphemia Trinitatis
exprimitur. Et ideo venientes ad Ecclesiam haereticos integro et
catholico Baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphemia
suae praesumptionis purificati, possint Spiritus sancti gratia
reformari .
70. Plane si non est baptismus Patris et Filii et Spiritus sancti
nomine consecratus, haereticorum deputetur, et iniquus a nobis omni
contestatione refutetur; si autem hoc in eo nomen agnoscimus, melius
verba evangelica ab haereticorum errore distinguimus, et quod in eis
probum est approbamus, quod mendosum est emendamus.
|
|