CAPUT XXXVII.

71. Libosus a Vaga dixit: In Evangelio Dominus,

“Ego sum,”

inquit,

“veritas”

(Joan. XIV, 6): non dixit, Ego sum consuetudo. Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati: ut et si in praeteritum quis in Ecclesia haereticos non baptizabat, nunc baptizare incipiat.

72. Hic nihil ostendere conatus est quomodo sit veritas , cui debere dicit consuetudinem cedere. Plus tamen nos adjuvat adversus istos qui se ab unitate diviserunt, quod illam consuetudinem fuisse confitetur, quam quod eam veritati quam non ostendit, cedere oportere arbitratur. Illa est enim consuetudo, quae si sacrilegos ad altare Christi sine Baptismi purgatione admittebat, et nullum bonorum in unitate polluebat, quicumque se ab eadem unitate, in qua nullorum malorum contagione pollui poterant, frustra separaverunt, manifestum sacrilegium schismatis admiserunt. Si autem per illam consuetudinem omnes polluti perierunt, de qua caverna isti sine originali veritate et cum calumniae calliditate procedunt? Si vero recta fuerat consuetudo, qua sic suscipiebantur haeretici, relinquant furorem, fateantur errorem; veniant ad Catholicam, non ut retingantur sacramento Baptismatis, sed ut curentur a plaga concisionis.