CAPUT III.

5. Habere autem Baptismum, et tradere, et accipere malos nequaquam in melius commutatos, et de Scripturis canonicis, et de ipsius Cypriani litteris, satis, ut arbitror, demonstravimus: quos non pertinere ad sanctam Ecclesiam Dei, quamvis intus esse videantur, ex hoc apertissime apparet, quia isti sunt avari, raptores, feneratores, invidi, malevoli, et caetera hujusmodi; illa autem columba unica (Cant. VI, 8), pudica et casta, sponsa sine macula et ruga (Ephes. V, 27) , hortus conclusus, fons signatus, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13), et caetera quae de illa similiter dicta sunt: quod non intelligitur nisi in bonis et sanctis et justis, id est, non tantum secundum operationes munerum Dei bonis malisque communes, sed etiam secundum intimam et supereminentem charitatem Spiritum sanctum habentibus, quibus Dominus dicit, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; et si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 23).