CAPUT XXXIX.

75. Eugenius ab Ammedera dixit: Et ego hoc idem censeo, haereticos baptizandos esse.

76. Huic respondetur: Sed non hoc censet Ecclesia, cui Deus jam plenario etiam concilio revelavit, quod tunc adhuc aliter quidem sapiebatis (Philipp. III, 15); sed quia in vobis charitas salva erat, in unitate permanebatis.