CAPUT XL.

77. Item alius Felix ab Amaccura dixit: Et ipse secutus divinarum Scripturarum auctoritatem, haereticos baptizandos esse censeo; sed et eos qui se apud schismaticos baptizatos esse contendunt. Si enim secundum cautum Christi, privatus fons noster est, intelligant cuncti Ecclesiae nostrae adversarii, quia alienus esse non potest , nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est. Et ideo manifestum est, nec haereticos nec schismaticos aliquid coeleste suscipere, qui a peccantibus hominibus et ab Ecclesia extraneis audent accipere. Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest.

78. Huic respondetur, Scripturas divinas nusquam praecepisse ut haeretici apud haereticos baptizati denuo baptizentur; sed multis locis ostendisse, alienos esse ab Ecclesia omnes qui non sunt in petra, nec ad columbae illius membra pertinent, et tamen baptizare et baptizari, et habere sine salute Sacramentum salutis. Fons autem noster qui similis est fonti paradisi, quod etiam sicut ille extra paradisum profluat, jam satis dictum est (Supra, cap. 21): et quod duobus populis, id est, suo et extraneo, salutarem aquam tribuere non potest ille qui unius gregis pastor est, concedo atque consentio. Sed numquid quia salutaris non est extraneis, ideo ipsa non est? Aqua enim diluvii constitutis intra arcam salutaris fuit, extra arcam vero mortifera fuit; eadem tamen fuit. Et multi extranei, id est, invidi, quos ex parte diaboli esse Cyprianus dicit et de Scripturis ostendit, velut intus videntur, et tamen nisi essent extra arcam, non morerentur per aquam. Tales enim Baptismus, cum eo male utuntur, necat; sicut illis de quibus ait Apostolus, bonus odor Christi erat in mortem (II Cor. II, 15, 16). Cur ergo non suscipiunt aliquid coeleste vel schismatici vel haeretici; sicut spinae sive zizania pluviam, sicut ipsi qui extra arcam fuerunt, aquam de cataractis coeli venientem susceperunt quidem, sed ad perniciem, non ad salutem? Ideoque illud quod in ultimo posuit, Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest; non laboro refellere: quia et nos dicimus accipientibus non prodesse, cum in haeresi accipiunt consentientes haereticis; et ideo veniunt ad catholicam pacem atque unitatem , non ut baptismum accipiant, sed ut eis prodesse incipiat quod acceperant.