|
79. Item alius Januarius Muzulensis
dixit: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse Baptismum, non
omnes intelligant ejusdem Baptismi unitatem. Ecclesia enim et
haeresis duae et diversae res sunt. Si haeretici habent Baptisma,
nos non habemus: si autem non habemus, haeretici habere non possunt.
Dubium autem non est, Ecclesiam solam Baptismum Christi possidere,
quae sola possideat et gratiam Christi et veritatem.
80. Posset alius similiter dicere, et similiter non verum dicere:
Miror quod cum omnes confiteantur unum esse Baptismum, non omnes
intelligant ejusdem Baptismi unitatem. Justitia enim et iniquitas
duae et diversae res sunt. Si iniqui habent Baptisma, justi non
habent: si autem justi habent, iniqui habere non possunt. Dubium
autem non est, justos solos Baptismum Christi possidere, qui soli
possideant et gratiam Christi et veritatem. Hoc certe falsum est,
illis quoque fatentibus. Et illi quippe invidi qui sunt ex parte
diaboli intus positi, sicut dicit Cyprianus, atque apostolo Paulo
notissimi, Baptismum habebant: nec ad membra illius columbae quae in
petra tuta est pertinebant.
|
|