CAPUT XLII. |
81. Adelphius a Thasbalte dixit: Sine causa quidem falso et invidioso verbo impugnant veritatem, ut rebaptizare nos dicant, quando Ecclesia haereticos non rebaptizet, sed baptizet.82. Imo vero modo non rebaptizat; quia nisi eos qui baptizati non sunt, non baptizat; quam consuetudinem anteriorem perfecta diligentius veritas etiam concilio posteriore firmavit. |