|
83. Demetrius a Lepti-minus dixit:
Unum Baptisma nos custodimus, quia Ecclesiae catholicoe soli rem
suam vindicamus. Qui autem dicunt quia haeretici vere et legitime
baptizant, ipsi sunt qui non duo , sed multa baptismata faciunt: nam
cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata
computabuntur.
84. Huic respondetur: Si ita est, tot ergo numerentur
baptismata, quot sunt opera carnis, de quibus ait Apostolus,
Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V,
21): inter quae numerantur et haereses, et tam multa ipsorum operum
intus tanquam in palea tolerantur, et tamen unum Baptisma omnibus
est, quod nullo iniquitatis opere violatur.
|
|