|
85. Vincentius a Thibari dixit:
Haereticos scimus esse pejores, quam Ethnicos. Si conversi ad Deum
venire voluerint, habent utique regulam veritatis, quam Dominus
praecepto divino mandavit Apostolis, dicens,
|
“Ite, in nomine meo
manum imponite, daemonia expellite”
|
|
(Marc. XVI, 17). Et
alio loco,
|
“Ite, et docete gentes, tingentes eas in nomine Patris
et Filii et Spiritus sancti”
|
|
(Matth. XXVIII, 19). Ergo
primo per manus impositionem in exorcismo, secundo per Baptismi
regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem venire; alias
autem fieri censeo non debere.
86. Ex qua regula dicat haereticos pejores esse quam Ethnicos,
nescio; cum Dominus dicat, Si neque Ecclesiam audierit, sit tibi
tanquam ethnicus et publicanus (Id. XVIII, 17) An etiam
tali haereticus pejor est? Nihil resisto: non tamen propterea quia
ipse homo pejor est ethnico, id est, gentili atque pagano,
Sacramentum etiam Christi si quod habet, vitiis ejus moribusque
miscetur, et eadem permixtione corruptum perit. Nam et illi qui
recedunt de Ecclesia, et fiunt haeresum non tantum sectatores, sed
etiam conditores, si jam baptizati recedunt, cum secundum istam
regulam pejores sint Ethnicis, habent tamen Baptisma: nam si
correcti redeant, non accipiunt; quod si amisissent, utique
acciperent. Potest ergo fieri ut aliquis pejor sit ethnico, et tamen
in eo Christi Sacramentum non solum sit, sed etiam non sit pejus,
quam in homine sancto et justo. Et si enim quantum in illo homine
est, non ipsum servavit, sed animo et voluntate violavit; tamen
quantum ad ipsum attinet Sacramentum, et cum contemptore et
repudiatore suo integrum inviolatumque permansit. Nonne Sodomitae
ethnici erant, id est, gentiles? Pejores ergo erant Judaei, quibus
Dominus dicit, Tolerabilius erit Sodomis in die judicii, quam vobis
(Id. XI, 24): et quibus propheta dicit, Justificastis
Sodomam (Ezech. XVI, 51); id est, in comparatione vestra,
Sodoma justa facta est . Numquid tamen ideo sacramenta divina quae
apud Judaeos erant, talia erant quales ipsi erant; quae Dominus ipse
quoque suscepit, et ad ea celebranda leprosos quos mundaverat misit
(Luc. XVII, 14), et ea Zachariae ministranti angelus
adstitit, eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiavit
(Ia. I, 11, 13)? Haec eadem sacramenta et in bonis
hominibus illius temporis erant, et in malis pejoribus quam sint
Ethnici; quandoquidem Sodomitis in malitia praelati sunt: et tamen
illa sacramenta erant in utrisque integra atque divina.
87. Nam et ipsi Gentiles si quid divinum et rectum in doctrinis
suis habere potuerunt, non improbaverunt sancti nostri, quamvis illi
per suas superstitiones et idololatriam et superbiam, caeterosque
perditos mores detestandi essent, et nisi corrigerentur, divino
judicio puniendi. Nam et Paulus apostolus apud Athenienses cum de
Deo quaedam diceret, perhibuit testimonium quod quidam eorum tale
aliquid dixerint (Act. XVII, 28): quod utique si ad
Christum venirent, agnosceretur in eis, non improbaretur. Et
sanctus Cyprianus talibus adversus eosdem Ethnicos utitur testibus.
Nam cum de magis loqueretur: Quorum tamen, inquit, praecipuus
Hostanes, et formam veri Dei negat conspici posse, et angelos veros
sedi ejus dicit assistere. In quo et Plato pari ratione consentit,
et unum Deum servans, caeteros angelos vel daemonas dicit. Hermes
quoque Trismegistus unum Deum loquitur, et eum incomprehensibilem
atque inaestimabilem confitetur (Lib. de Idolorum Vanitate). Si
ergo isti venissent ad percipiendam christianam salutem, non utique eis
diceretur, Hoc malum habetis, vel falsum habetis: sed plane merito
diceretur, Hoc vobis quamvis integrum et verum, nihil tamen
prodesset, nisi ad Christi gratiam veniretis. Si ergo in ipsis
Ethnicis potest aliquid divinum inveniri recteque approbari, quamvis
eis salus adhuc a Christo praestanda sit; non oportet nos ita moveri
etiamsi pejores sunt haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est
velimus corrigere, et quod in eis bonum est Christi nolimus
agnoscere. Sed jam caeteras hujus concilii sententias pertractandas,
ab alio suscipiemus exordio.
|
|