CAPUT IV.

6. Ac per hoc nihil idoneum dici, cur non possit malus etiam tradere Baptismum, qui potest habere; et sicut perniciose habet, ita etiam perniciose tradere; non quia tale aliquid tradit, nec quia talis tradit, sed quia tali tradit . Nam cum malus tradit bono, id est, in unitatis vinculo, veraci conversione mutato, inter bonum Sacramentum quod traditur, et bonum fidelem cui traditur, tradentis malitia non separat . Et cum illi veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipsa veraci conversione conjungitur. Idem quippe Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi charitate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive non noverint. Similiter cum alicujus peccata tenentur, ab eis utique tenentur, a quibus se ille, cui tenentur, vitae dissimilitudine et pravi cordis aversione disjungit, sive illum corporaliter noverint, sive non noverint.