|
7. Quapropter omnes mali spiritualiter a bonis
sejuncti sunt: si autem etiam corporaliter aperta dissensione
separentur, pejores fiunt. Sed, ut dictum est, nihil interest ad
Baptismi sanctitatem, quanto quisque pejor id habeat, et quanto pejor
id tradat: potest tamen tradere separatus, sicut potest habere
separatus; sed quam perniciose habere, tam perniciose tradere. Ille
autem cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus
accipiat: sicut plerisque accidit ut catholico animo et corde ab
unitate pacis non alienato, aliqua necessitate mortis urgentis in
aliquem haereticum irruerent, et ab eo Christi baptismum sine illius
perversitate perciperent, et sive defuncti, sive liberati, nequaquam
apud eos remanerent, ad quos nunquam corde transierant. Si autem
etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto
majus bonum est quod non bene accipit: et tanto magis valet ad exitium
separato, quanto magis posset ad salutem valere conjuncto. Et ideo si
ab illa perversitate correctus, et a separatione conversus venerit ad
catholicam pacem, sub eodem Baptismate quod acceperat, ejus peccata
dimittuntur propter vinculum charitatis, sub quo Baptismate peccata
ejus tenebantur propter sacrilegium divisionis: quia illud et in homine
justo et in homine injusto semper sanctum est, quod neque aequitate
alicujus augetur, neque alicujus iniquitate minuitur.
8. Quae cum ita sint, quid huic tam perspicuae veritati officit,
quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt,
suasque in idem convenientes proprias protulerunt, nisi ut magis
magisque illius viri erga unitatem Christi charitas innotescat? Si
enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, videretur
propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inveniebat
erroris: tam multis autem sibi consentientibus, quod cum caeteris
diversa sentientibus in unitate permansit, catholicae universitatis
sanctissimum vinculum, non timore solitudinis, sed pacis amore
servavit. Quapropter posset quidem jam videri superfluum, caeterorum
etiam illius concilii episcoporum singulas retractare sententias: sed
quoniam corde tardiores non putant esse responsum, si alicui loco
cujusque sermonis non ibi sed alibi respondeatur, quod illuc etiam
possit adhiberi; melius multum legendo atteruntur ut acuantur, quam
parum intelligendo conqueruntur ut redarguantur.
|
|