CAPUT VII.

10. Jam satis, quantum arbitror, non solum ad epistolam quam Jubaiano scripsit, sed etiam ad illam quam ad Quintum dedit, et ad illam quam cum quibusdam collegis ad quosdam collegas, et ad illam quam ad Pompeium, quantum potuimus, pro universitate catholicae consensionis atque concilii, in cujus unitate isti tanquam pia membra manserunt, libris superioribus disputavimus. Quapropter jam opportunum videtur, quid etiam caeteri singillatim censuerint considerare ea libertate, quam nobis etiam ipse non abrogavit, dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Quod eum non propterea dixisse, ut cogitationes tacitas collegarum, tanquam de abdito erutas tali securitate captaret, sed quod revera pacem unitatemque diligeret, ex aliis similibus videre facillimum est, ubi ad singulos scripsit, sicut ad ipsum Jubaianum. Haec tibi, inquit, brevissime pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes, aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Et ne quisquam, si hac eadem libera potestate diversa sentiret, pellendus a caeterorum consortio videretur, sequitur et dicit, Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus: et paulo post, Servatur, inquit, a nobis patienter et leniter charitas animi collegii, honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii (Epist. 73). Sic et in epistola quam scripsit ad Magnum, cum de Baptismo tinctorum et perfusorum quaereretur, utrum aliquid interesset: Qua in parte, inquit, nemini verecundia et modestia nostra praejudicat, quominus unusquisque quod putaverit sentiat, et quod senserit faciat (Epist. 69). Quibus ejus sermonibus satis apparet, illo tempore ab eis ista esse tractata, quo nondum declarata sine ambagine hauriebantur, sed adhuc clausa magno molimine quaerebantur. Nos ergo jam de Baptismi simplicitate ubique agnoscendam consuetudinem universae Ecclesiae, etiam conciliis universalibus roboratam tenentes, accepta quoque ex verbis Cypriani majore fiducia, per quae mihi etiam tunc liceret salvo jure communionis diversa sentire, unitate quidem praelata atque laudata, qualem beatus Cyprianus et ejus collegae, qui cum eo concilium illud fecerunt, cum diversa sentientibus tenuerunt, haereticorum et schismaticorum seditiosas calumnias proturbantes atque evertentes in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui per Apostolum suum loquens ait, Sufferentes invicem in dilectione; studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3); per quem etiam ait, Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15): sanctorum episcoporum sententias, salvo cum eis vinculo unitatis et pacis, in quo retinendo eos, quantum ipse Dominus adjuvat, imitamur, considerandas et pertractandas aggredimur.