|
11. Caecilius a Bilta dixit: Ego unum
Baptismum in Ecclesia sola scio, et extra Ecclesiam nullum. Hic
erit unum, ubi spes vera est et fides certa. Sic enim scriptum est:
|
“Una fides, una spes, unum Baptisma”
|
|
(Ephes. IV, 4, 5).
Non apud haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per
mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, Sacramentum interrogat
cujus os et verba cancer emittunt, fidem dat infidelis, veniam
delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi tingit
antichristus, benedicit a Deo maledictus, vitam pollicetur mortuus,
pacem dat impacificus, Deum invocat blasphemus, sacerdotium
administrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad haec omnia accedit
et illud malum, ut antistes diaboli audeat Eucharistiam facere. Aut
qui illis adsistunt, dicant haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce
ad qualia cogitur Ecclesia consentire, et sine Baptismo et venia
delictorum communicare compellitur. Quam rem, fratres, fugere ac
vitare debemus, et a tanto scelere nos separare, et unum Baptisma
tenere, quod soli Ecclesiae concessum est.
12. Ad haec respondeo, quoniam quisquis etiam intus confitetur se
Deum nosse, factis autem negat, quales sunt avari et invidi, et qui
propter fraternum odium, non meo, sed sancti Joannis apostoli
testimonio dicuntur homicidae (I Joan. III, 15); et spem non
habent, quia malam conscientiam gerunt; et perfidi sunt, quia non id
agunt quod Deo voverunt; et mendaces, quia falsa profitentur; et
daemoniaci, quia diabolo et angelis ejus in suo corde locum praebent;
et verba eorum putredinem operantur, cum corrumpunt bonos mores per
colloquia mala; et infideles sunt, quoniam quod Deus talibus minatur
irrident; et scelerati, quia nefarie vivunt; et antichristi, quia
mores eorum Christo adversantur; et a Deo maledicti, quia ubique
tales sancta Scriptura exsecratur; et mortui, quia carent vita
justitiae; et impacati, quia contrariis factis cum Dei sermone
confligunt; et blasphemi, quia per eorum perditos actus nomini
christiano derogatur; et profani, quia ab illo Dei sanctuario
spiritualiter interiore seclusi sunt; et sacrilegi, quia in se ipsis
templum Dei male vivendo corrumpunt; et antistites diaboli, quia
fraudi et avaritiae, quae est idololatria, serviunt. Tales autem
nonnullos, imo plurimos, et apostolus Paulus et episcopus Cyprianus
etiam intus esse testantur. Cur ergo isti baptizant? Cur etiam
quidam qui saeculo verbis et non factis renuntiant, ab hujusmodi
moribus non mutati baptizantur, et quando mutantur non rebaptizantur?
Jamvero quod indignatur et dicit, Ecce ad qualia Ecclesia cogitur
consentire, et sine Baptismo et venia delictorum communicare
compellitur; nisi essent caeteri episcopi qui alios ad ista
compellerent, non utique haec diceret. Unde etiam ostenditur illos
tunc veriora sensisse, qui non recesserunt a pristina consuetudine,
quae postea concilii universitate firmata est. Quid est autem quod
adjungit et dicit, Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus, et
a tanto scelere nos separare? Si enim hoc ita dicit, ut ista non
faciat nec approbet, alia res est: si autem ut diversa sentientes
damnet et segreget, prioribus resistit verbis Cypriani, quibus ait,
Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum
senserit, amoventes.
|
|