CAPUT IX.

16. Jader a Midila dixit: Scimus non esse nisi unum Baptismum in Ecclesia catholica: et ideo non debemus admittere haereticum, nisi baptizatus fuerit apud nos, ne se putet extra Ecclesiam catholicam baptizatum esse.

17. Huic respondetur, quia si hoc de iniquis illis qui extra petram sunt diceretur, falso utique diceretur. Sic ergo et de haereticis.