CAPUT XI.

20. Paulus a Bobba dixit: Me non movet si aliquis Ecclesiae fidem et veritatem non vindicat, quando Apostolus dicat:

“Quid enim? quia exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit: est enim Deus verax, omnis autem homo mendax”

(Rom. III, 3, 4). Si autem Deus verax est, quomodo apud haereticos Baptismi veritas esse potest, apud quos Deus non est?

21. Huic respondetur: Quid? apud avaros numquid est Deus? Et tamen est Baptismus: ita et apud haereticos. Apud quos enim Deus est, templum Dei sunt. Quae autem compositio templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 16)? Porro avaritiam, idololatriam Paulus sentit, Cyprianus consentit, et idem ipse inter collegas raptores, tamen baptizatores, cum magna tolerantiae mercede versatur.