|
24. Venantius a Tinisa dixit: Si
maritus peregre proficiscens, amico suo commendasset uxorem suam
custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia
conservaret, ne ab aliquo castitas ejus et sanctitas adulteraretur.
Christus Dominus et Deus noster ad Patrem proficiscens, sponsam
suam nobis commendavit; utrumne eam incorruptam et inviolatam
custodimus, an integritatem ejus et castitatem moechis et corruptoribus
prodimus? Qui enim Baptisma Ecclesiae commune cum haereticis facit,
sponsam Christi adulteris prodit.
25. Respondemus: Quid illi qui cum baptizantur, labiis, non
corde convertuntur ad Dominum, nonne adulterinam mentem gerunt?
Nonne ipsi sunt saeculi dilectores, cui non factis sed verbis
renuntiaverunt, et ideo corrumpunt mores bonos per colloquia mala,
dicentes, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor.
XV, 33, 32)? Nonne etiam contra istos vigilavit sermo
apostolicus, ubi dicit, Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit
astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in
Christo (II Cor. XI, 3)? Cum ergo Christi Baptisma
Cyprianus habebat commune cum talibus, numquid ideo sponsam Christi
prodebat adulteris, ac non potius monile sponsi etiam in adultera
cognoscebat?
|
|