|
26. Aymnius ab Ausuaga dixit: Nos unum
Baptisma accepimus, et ipsum exercemus : qui autem dicit quia et
haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit.
27. Huic respondetur: Cur non etiam ille duos baptismos facit,
qui dicit quia et iniqui baptizant? Cum enim justi et iniqui sibi
contrarii sint; Baptismus quem dant justi, qualis erat Paulus, vel
etiam qualis erat Cyprianus, non est contrarius Baptismo quem dabant
iniqui illi qui oderant Paulum, quos non haereticos, sed malos
catholicos Cyprianus intelligit: et cum contrariae sibi sint
continentia quae fuit in Cypriano, et avaritia quae fuit in collegis
Cypriani; Baptismus tamen quem Cyprianus dabat, non erat contrarius
Baptismo quem illi dabant, sed unus et idem: quia ille baptizat de
quo dictum est, Ipse est qui baptizat (Joan. I, 33).
|
|