CAPUT XV.

28. Saturninus a Victoriana dixit: Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi illicita facientes: nec video quare eos aut Christus adversanos suos, aut Apostolus antichristos appellaverit.

29. Huic respondetur: Sic dicimus non licere haereticis baptizare, quomodo dicimus non licere fraudatoribus baptizare? Non enim haereticos tantum, sed peccatori inquit Deus, Utquid enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? huic utique dixit, Si videbas furem, concurrebas ei (Psal. XLIX, 16, 18). Quanto ergo illi pejores, qui non cum furibus concurrebant, sed ipsi fundos insidiosis fraudibus rapiebant? sed non

eis concurrebat Cyprianus, quamvis eos in catholica segete toleraret, ne simul eradicaretur et triticum. Et tamen etiam ipsi quem dabant, idem ipse Baptismus erat; quia non ipsorum, sed Christi erat. Sicut ergo isti, quamvis in eis Christi Baptismus agnoscatur, non sunt tamen excusati et defensi illicita facientes, et recte illos Christus adversarios suos appellat, quia in talibus perseverantes audituri sunt, Recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23); unde et antichristi appellantur, quia Christo contrarii sunt, dum contra quod praecipit vivunt: ita et haeretici.