CAPUT XVI.

30. Alius Saturninus a Tucca dixit: Gentiles, quamvis idola colant, tamen summum Deum Patrem creatorem cognoscunt et confitentur. In hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis Baptismum probare . Quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut servant, aut vindicant, qui hostes Dei non baptizant, et sic illis communicant?

31. Respondetur: Nimirum cum talia dicuntur, exceditur modus, nec consideratur quia et ipsi talibus communicabant, neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Sed habet iste in hac ipsa sententia sua unde admoneri posset, si adverteret, id in quoque corrigendum esse quod pravum est, quod autem rectum est approbandum: quandoquidem ait, Gentiles, quamvis idola colant, tamen summum Deum Patrem creatorem cognoscunt et confitentur. Si quis ergo ad Deum talis gentilis veniret, numquid vellet in eo corrigere atque mutare, quod Deum Patrem creatorem confitebatur et noverat? Non puto , sed emendaret in eo idololatriam, quod malum habebat; et traderet Sacramenta christiana, quae non habebat: et si quid rectum nosset in eo, approbaret; si quid inveniret perversum, emendaret; si quid defuisset, daret. Sic et in marcionista haeretico agnosceret Baptismi integritatem, corrigeret ejus perversitatem, doceret catholicam veritatem.