CAPUT XVII.

32. Marcellus a Zama dixit: Cum peccata nonnisi in Baptismo Ecclesiae remittantur; qui haereticum non baptizat, peccatori communicat.

33. Quid ille qui hoc facienti communicat, nonne peccatori communicat? Quid autem aliud faciebant omnes judicantes neminem, aut a jure communionis amoventes diversa sentientem? Ubi est ergo Ecclesia? An patientibus, et ne triticum eradicetur, zizania tolerantibus (Matth. XIII, 29) ista non obsunt? Dicant ergo isti, qui se ab orbe terrarum frustra separando sacrilegium schismatis admiserunt, utquid habent in ore sententiam Cypriani, qui non habent in corde Cypriani patientiam? Huic autem Marcello respondetur ex his quae de Baptismo et remissione peccatorum supra dicta sunt, quomodo possit esse Baptismus in homine, quamvis non sit in eo remissio peccatorum.