CAPUT XVIII.

34. Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo Ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur jam baptizatus esse; haeresis major est.

35. Respondetur: Hoc modo dici posset, Si ideo avarum Ecclesia non baptizat, quod dicatur jam baptizatus esse, avaritia major est. Hoc autem falsum est: ita ergo et illud.