|
1. Non simus molesti legentibus, si
eadem varie ac saepe disserimus. Quanquam enim Ecclesia catholica
sancta in omnibus gentibus adversus ea quae in ista quaestione de
Baptismo, utrum et apud haereticos et schismaticos idem possit esse
qui est in Catholica, nonnullam caliginem offundunt, priscae
consuetudinis et plenarii concilii auctoritate munita sit: tamen quia
non contemnendis viris, et maxime Cypriano in ipsa unitate aliquando
aliter visum est, cujus uti adversum nos auctoritate conantur, qui
longe ab ejus charitate remoti sunt; propterea cogimur ex opportunitate
tractandi et considerandi omnia quae in ejus concilio de hac re
litterisque comperimus, hanc eamdem quaestionem aliquanto diutius
tanquam in manibus versare, et ostendere quam verius universitati
Ecclesiae catholicae placuerit, ut haeretici vel schismatici qui jam
Christi Baptismum illic unde veniunt acceperunt, in catholicam
communionem cum illo admittantur, ab errore suo correcti, in charitate
radicati atque fundati; ut quod attinet ad Baptismi sacramentum, non
adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. Et beatus Cyprianus
quidem jam corpore quod corrumpitur non aggravante animam, nec
deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem (Sap. IX,
15), serenius perspicit veritatem, quam meruit adipisci per
charitatem. Adjuvet itaque nos orationibus suis in istius carnis
mortalitate, tanquam in caliginosa nube laborantes, ut donante
Domino, quantum possumus, bona ejus imitemur. Si quid autem aliter
sensit, et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo
quem dilexit revelante jam cernit, nos longe impares meritis suis,
Ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cujus ipse egregium et
clarissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes, adversus
haereticos vel schismaticos enodemus: quos praecisos ab unitate quam
tenuit, et arescentes a charitate qua viguit, et elapsos ab humilitate
qua stetit, tanto amplius improbat atque condemnat, quanto magis novit
eos ad insidiandum perscrutari velle quod scripsit, et ad pacificandum
imitari nolle quod fecit. Sicut illi qui se Christianos Nazarenos
vocant, et more Judaico carnalia praeputia circumcidunt, nati
haeretici ex illo errore in quem Petrus devians a Paulo revocatus est
(Galat. II, 11), adhuc usque persistunt : sicut ergo illi
Petro in primatu Apostolorum martyrii gloria coronato, in sua
perversitate praecisi ab Ecclesia remanserunt; sic isti Cypriano per
abundantiam charitatis in sortem sanctorum passionis claritate
suscepto, se ipsos exsules unitatis agnoscunt, et contra unitatis
patriam pro suis calumniis civem unitatis opponunt. Jam itaque
caeteras illius concilii sententias eadem ratione videamus.
|
|