|
36. Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam
Ecclesiam et unum Baptismum ejus novi. Si est qui dicat esse apud
haereticos Baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic
Ecclesiam.
37. Huic respondetur: Si Baptismi gratiam hoc esse dicis quod est
Baptismus, est apud haereticos: si autem Baptismus sacramentum est
gratiae, ipsa vero gratia abolitio peccatorum est, non est apud
haereticos Baptismi gratia. Sic est autem unum Baptisma et una
Ecclesia, quemadmodum est una spes. Sicut ergo boni et mali, non
habentes unam spem, possunt tamen habere unum Baptisma; ita quibus
non est communis Ecclesia, potest Baptisma esse commune.
|
|