CAPUT XX.

38. Zozimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti (Galat. II, 11).

39. Respondetur: Potest etiam nostra esse sententia, ista, et ita factum est in hac de Baptismo quaestione. Nam veritate postea liquidius revelata cessit error veritati, cum illa saluberrima consuetudo etiam plenarii concilii auctoritate firmata est. Bene tamen, quod toties meminerunt etiam primum Apostolorum Petrum potuisse aliter sapere quam veritas postulabat; quod accidisse etiam Cypriano sine ulla ejus contumelia credimus, quicumque diligimus Cyprianum: quia non eum fas est diligi majori charitate quam Petrum.