CAPUT XXII.

42. Faustus a Timida regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. Qui pro haereticis ecclesiastico Baptismo intercedit, illos Christianos, et nos haereticos facit.

43. Huic respondetur: Si quisquam dicat, eum qui cum Baptismum acciperet, quia odium fraternum tenebat in corde, non acceperat remissionem peccatorum, non esse iterum baptizandum, quando illud odium de corde dimittit; numquid ecclesiastico Baptismo intercedit pro homicidis, aut illos justos, et nos homicidas facit? Hoc ergo et de haereticis intelligat.