CAPUT XXIII.

44. Geminius a Furnis dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt: et ideo quod semel decrevimus, tenemus; ut ab haeretici venientes baptizemus.

45. Et hic confitetur apertissime quosdam de collegis suis diversa sensisse: unde etiam atque etiam confirmatur amor unitatis, quod ab invicem nullo schismate separati sunt, donec alteris eorum si quid aliter saperent Deus revelaret (Philipp. III, 15). Sed huic respondetur, collegas ejus non sibi haereticos praeposuisse; sed Baptismum Christi, sicut agnoscitur in avaris, fraudatoribus, raptoribus, homicidis, sic etiam in haereticis cognovisse.