CAPUT XXIV. |
46. Rogatianus a Nova dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus: quomodo potest habere Baptismum Christi synagoga satanae?47. Huic respondetur: Numquid quia pios Christus instituit, et invidos diabolus, ideo non potest habere Baptismum Christi, quae in invidis convincitur esse pars diaboli? |