CAPUT XXV.

48. Therapius a Bulla dixit: Qui haereticis Baptismum Ecclesiae concedit, et prodit, quid aliud quam sponsae Christi Judas existit?

49. O magna convictio schismaticorum, qui se ab haereditate Christi toto orbe diffusa nefario sacrilegio separarunt, si Cyprianus talibus communicabat qualis Judas traditor fuit, et tamen ab eis non maculabatur: aut si maculabatur, tunc Judae facti sunt omnes: ergo et modo Judae sunt omnes: aut si non sunt; non ergo pertinent ad posteriores facinora priorum, quamvis ex eadem communione propagatos. Cur ergo nobis traditores objiciunt, quos non convicerunt, et sibi Judam non objiciunt, cui Cyprianus et collegae ejus communicaverunt? Ecce concilium de quo solent isti gloriari. Nos quidem dicimus quia sic non prodit haereticis Ecclesiae Baptismum, qui Baptismum Christi et in haereticis probat; sicut non prodit homocidis Ecclesiae Baptismum, qui Baptismum Christi et in homicidis probat: sed quia isti ex hoc concilio nobis praescribere quid sentire debeamus, affectant, ipsi priores ei consentiant. Ecce Judae traditori sunt comparati, qui dicebant haereticos quamvis in haeresi baptizatos non debere iterum baptizari. Talibus autem Cyprianus communicabat, qui dixit, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes (In exordio concilii Carthaginensis). Tales etiam antea fuisse in Ecclesia per illam sententiam manifestantur, ubi ait: Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de his qui in praeteritum in Ecclesiam sine Baptismo admissi sunt (Epist. 73, ad Jubaianum). Talem fuisse Ecclesiae consuetudinem ipsi, qui hoc concilium faciunt, saepe commemorant. Si ergo nihil aliud quicumque hoc facit, quam sponsae Christi Judas existit, sicut ista sententia pronuntiata est; Judas autem, sicut docet Evangelium, traditor fuit; traditoribus ergo communicaverunt omnes, qui tunc etiam ista dicebant, et antequam ista dicerent, traditores facti erant omnes per illam consuetudinem, quam tunc Ecclesia retinebat. Omnes ergo, id est et nos et ipsi qui ex illa unitate propagati sumus, traditores sumus. Sed nos duobus modis defendimur: quia et huic concilio, ubi hoc pronuntiatum est, non consentimus, salvo jure unitatis, sicut ipse Cyprianus praedixit; et bonis malos in unitate catholica, donec in fine a tritico palea separetur, nihil obesse arbitramur. Isti autem, quia et hoc concilium tanquam pro se proferunt, et malorum communione quasi contagione bonos perire contendunt, non inveniunt quomodo dicant, aut priores Christianos unde isti propagantur, non fuisse traditores, quia isto concilio convincuntur; aut ad se non pertinere facinora priorum, quia nobis majores nostros objiciunt?