CAPUT XXVII. |
52. Item alius Felix a Buslacenis dixit: In haereticis sine Baptismo Ecclesiae admittendis nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat; quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit.53. Huic respondetur: Veritatem non ostendis, de consuetudine confiteris. Recte igitur consuetudinem teneremus plenario concilio posteriore firmatam, etiam si veritas adhuc lateret, quam credimus jam esse manifestatam. |