CAPUT XXVIII.

54. Alius Saturninus ab Abitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare, qui appellati sunt antichristi.

55. Quid, si alius diceret: Si potest homicida dare alicui gratiam Christi, possunt et qui fratres oderunt baptizare, qui appellati sunt homicidae? Nempe quasi verum dicere videretur, et tamen possunt: sic ergo et haeretici.