CAPUT II.

2. Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est, si haeretici hostes atque impugnatores veritatis sibi rem

vindicant potestatis et dignationis alienae: illud mirandum est, quod quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur, et Christianis adversantur. Propterea decernimus haereticos baptizandos esse.

3. Huic respondemus: Imo magis mirandum est, et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut quos praevaricatores veritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseverantes, ab eis pollui non timerent. Nam cum iste dixisset, Illud mirandum est, quod quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur, et Christianis adversantur; videbatur esse dicturus, Propterea decernimus eis non esse communicandum. Non hoc dixit; sed ait: Propterea decernimus haereticos baptizandos esse: servans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat, dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Cum ergo Donatistae nobis calumniantur, et nos dicunt traditores, si quis existat vel Judaeus vel Paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos, secundum eorum regulas, veritatis appellet praevaricatores, velim scire ad hoc tam grave crimen refutandum atque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. Isti eos dicunt traditores, quos neque ullo tempore convincere potuerunt, neque nunc possunt ostendere, et in eodem crimine ipsi esse potius ostenduntur. Sed quid ad nos? De istis certe praevaricatoribus quid dicemus? Si enim nos, quamvis falso, propterea dicimur traditores, quia traditoribus nos in eadem communione successisse criminantur; praevaricatoribus illis omnes successimus, quia nondum se ab unitate diviserat pars Donati beati Cypriani temporibus. Post passionem quippe ejus quadraginta, et quod excurrit, annis peractis, traditio codicum facta est, unde coeperunt appellari traditores. Si ergo propterea nos traditores, quia ex traditoribus, sicut opinantur vel confingunt, exorti sumus; ab illis praevaricatoribus utrique originem ducimus. Non est enim quod dicatur, non eis communicasse istos; quando suos illos vocant; quod concilium loquitur, quod ipsi maxime proferunt : Quidam nostri, inquit, praevaricatores veritatis, haereticis suffragantur. Accedit et testimonium Cypriani, satis demonstrantis quod in eorum communione permanserit, dicendo, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Ipsi enim erant qui diversum sentiebant, quos iste praevaricatores vocat, quia scilicet haereticis suffragabantur, sine Baptismo eos in Ecclesiam recipiendo. Eam quoque fuisse consuetudinem ut sic reciperentur, et ipse Cyprianus multis locis, et aliquot episcopi in hoc concilio manifestant. Unde apparet, si haeretici non habent Baptismum, Ecclesiam Christi temporum illorum praevaricatoribus fuisse plenam, qui eis suffragantes sic eos recipiebant. Agatur ergo causa communis adversus crimen praevaricationis quod negare non possunt, et ibi agetur nostra adversus crimen traditionis quod convincere non potuerunt . Sed sic agamus, quasi convicerint: quod utrique responderimus eis qui nobis objiciunt majorum nostrorum praevaricationem, hoc nos istis respondebimus qui nobis objiciunt majorum nostrorum traditionem. Sicut enim per majorum nostrorum traditionem, unde se isti diviserunt, nos mortui sumus: ita per majorum praevaricationem, qui et nostri et ipsorum parentes fuerunt, et nos et ipsi mortui sumus. Sed quia se vivere dicunt, credunt quod ad eos non pertineat illa praevaricatio: ergo nec ad nos illa traditio. Et illa quidem praevaricatio secundum ipsos certa est: secundum nos autem nec anterior praevaricatio vera est, quia et haereticos dicimus posse habere Baptismum Christi; nec posterior traditio, quia in ea causa sunt ipsi superati. Non habent ergo isti cur a nobis nefario scelere schismatis separentur: quia nostri majores si traditores non fuerunt, sicut nos dicimus, non est quod ad nos omnino pertineat; si autem traditores fuerunt, sicut ipsi dicunt, sic ad nos non pertinet, quemadmodum nec ad nos nec ad ipsos illi praevaricatores. Ac per hoc quoniam ex majorum nostrorum iniquitate nullum est crimen nostrum, ex proprio schismate certum est crimen

illorum.