CAPUT XXIX.

56. Quintus ab Aggya dixit: Ille potest dare aliquid, qui aliquid habet: haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?

57. Huic respondetur: Si ergo potest dare aliquid qui aliquid habet, manifestum est posse dare haereticos Baptismum, quia cum ab Ecclesia recedunt, habent lavacri Sacramentum quod ibi acceperant: nam redeuntes non recipiunt, quia non amiserant cum recesserunt.