CAPUT XXXIII. |
64. Donatulus a Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici, qui nihil foris consecuti sunt, quando ad Ecclesiam convertuntur, baptizentur.65. Ad hoc respondetur: Nihil quidem foris consecuti sunt, sed ad salutem, non ad Sacramentum. Salus enim propria est bonis; Sacramenta vero communia et bonis et malis. |