CAPUT XXXV.

68. Pudentianus a Cuiculi dixit: Novitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid majores judicarent. Nam haereses nihil habere, nec posse, manifestum est: atque ita si qui ex eis venerint, baptizari aequissime statutum est.

69. Sicut ergo superioribus responsum est, quos hic sustinebat quid judicarent, sic et huic ipsi responsum esse intelligatur.