CAPUT XXXVII.

72. Item alius Lucius ab Ausafa dixit: Secundum motum animi mei et Spiritus sancti, cum sit unus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, et unus Christus, et una spes, unus spiritus, una Ecclesia, unum debet esse Baptisma. Et ideo dico, et si quid apud haereticos motum aut factum fuerit, rescindi debere; et eos qui exinde veniunt, in Ecclesia baptizandos esse.

73. Rescindatur ergo quod baptizant, qui audiunt verba Dei et non faciunt, cum ab iniquitate ad justitiam, hoc est, ab arena ad petram migrare coeperint. Quod si non fit, quia et in ipsis quod Christi erat, eorum iniquitatibus non violabatur; hoc etiam de haereticis intelligatur: nam nec eadem spes illis est quamdiu in arena sunt, quae illis qui super petram sunt; tamen idem Baptisma est in utrisque, quamvis sicut spes una, ita unum Baptisma dictum sit.