|
4. Satius a Sicilibba dixit: Si
haereticis in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam
veniunt. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur, nihil
est quod timere possint haeretici de judicio Christi, si sunt
peccatorum remissionem consecuti.
5. Et haec poterat etiam nostra esse sententia: viderit autem auctor
ejus quo animo dicta sit. Verbis tamen ita modificata est, ut non me
pigeat eo animo consentire atque subscribere, quo et ego sentio
Baptismum quidem Christi haereticos posse habere, sed remissionem
peccatorum non habere. Non autem ait, Si haeretici baptizant aut
baptizantur: sed, Si haereticis, inquit, in Baptismo suo peccata
donantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nam si pro haereticis
ponamus illos quos in Ecclesia noverat Cyprianus, saeculo verbis
solis, et non factis renuntiantes; totidem verbis possumus hanc
sententiam etiam nos verissime dicere: Si fallaciter conversis in
Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad veram conversionem postea
perducuntur. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur,
nihil est quod timere possint, qui saeculo verbis solis et non factis
renuntiarunt, de judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum
consecuti. Sed ista ratiocinatio tali connexione perficitur, ut
adjungamus dicentes, Debent autem timere Christi judicium, et veraci
corde aliquando converti: quod cum fecerint, non eos utique necesse
est iterum baptizari. Potuerunt igitur accipere Baptismum, et
remissionem non accipere peccatorum, aut remissis peccatis continuo
rursus onerari. Sic ergo et haeretici.
|
|