|
76. Pusillus a Lamasba dixit: Ego
credo Baptisma salutare non esse nisi in Ecclesia catholica.
Quidquid absque Catholica fuerit, simulatio est.
77. Hoc quidem verum est, quod Baptisma salutare nonnisi in
Ecclesia catholica est. Potest enim ipsum esse et extra Catholicam,
sed salutare non est ibi; quia non ibi operatur salutem: sicut ille
bonus odor Christi non est utique salutaris in iis qui pereunt (II
Cor. II, 15), non suo vitio, sed illorum. Simulatio est
autem quidquid extra Catholicam fuerit, sed in quantum non est
catholicum. Potest autem aliquid catholicum esse extra Catholicam,
sicut potuit nomen Christi esse extra congregationem Christi, in quo
nomine pellebat daemonia ille qui cum discipulis non sequebatur
(Marc. IX, 37). Nam simulatio etiam in Catholica esse
potest, in his utique qui saeculo verbis et non factis renuntiant, nec
tamen est catholica simulatio. Sicut ergo est in Catholica quod non
est catholicum, sic potest extra Catholicam aliquid esse catholicum.
|
|