CAPUT XL. |
78. Salvianus a Gazaufala dixit: Haereticos nihil habere constat; et ideo ad nos veniunt, ut possint accipere quod non habebant.79 Respondemus: Non sunt ergo haeretici ipsi qui haereses condiderunt, quia ab Ecclesia recesserunt, et utique habebant quod ibi acceperunt. Quod si absurdum est dicere, ut illi non sint haeretici, per quos caeteri fiunt haeretici; potest fieri ut haereticus habeat, quo male utendo dispereat. |