CAPUT XLI. |
80. Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus; ut haereticos qui ideo ad nos veniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, Ecclesiae Baptismo sanctificemus.81. Et iste attestator est consuetudinis, ubi nos plurimum adjuvat, quidquid aliud contra nos dicere videatur. Non autem ideo ad nos veniunt haeretici, quia foris nihil acceperunt; sed ut eis utile esse incipiat quod acceperunt: hoc enim foris nullo modo potest. |