CAPUT XLII.

82. Victor ab Octavo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum constitutus episcopus, et ideo exspectabam praecessorum consilium. Hoc itaque existimo, ut quicumque ex haeresi venerint, sine dubio baptizentur.

83. Quod ergo illis quos exspectabat, responsum est, huic quoque responsum accipiatur.