|
84. Clarus a Mascula dixit:
Manifesta est sententia Domini nostri Jesu Christi Apostolos suos
mittentis, et ipsis solis potestatem a Patre sibi datam permittentis,
quibus nos successimus, eadem potestate Ecclesiam Domini
gubernantes, et credentium fidem baptizantes: et ideo haeretici, qui
nec potestatem foris, nec Ecclesiam Christi habent, neminem
baptizare Baptismo ejus possunt.
85. Numquid et impii homicidae Apostolis successerunt? Cur ergo
baptizant? An quia non sunt foris? Sed a petra foris sunt, cui
claves Dominus dedit et ubi se aedificaturum Ecclesiam dixit
(Matth. XVI, 18, 19).
|
|