CAPUT XLIV.

86. Secundianus a Thambeis dixit: Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in Ecclesia Domini nostri Jesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum judicii dies venerit, nobis imputent quod per nos non sint baptizati, et indulgentiam divinae gratiae consecuti. Propter quod, cum sit una Ecclesia et unum Baptisma, quando ad nos convertuntur, simul cum Ecclesia et Ecclesiae Baptismum consequantur.

87. Imo translati ad petram et columbae sociati accipiant remissionem peccatorum, quam habere non poterant extra petram et extra columbam, sive aperte foris, sicut haeretici, sive tanquam intus, sicut perditi catholici: quos tamen Baptismum sine remissione peccatorum et habere et dare manifestum est, cum et ab ipsis tales accipiunt, qui non in melius commutati Deum labiis honorant, cor autem eorum longe est ab eo (Isai. XXIX, 13). Tamen sic est unum Baptisma, quomodo est una columba, cum possint qui non sunt in columba communiter, Baptisma tamen habere communiter.