|
88. Item alius Aurelius a Chullabi
dixit: Joannes apostolus in Epistola sua posuit,
|
“Si quis ad vos
venit, et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum
vestram, et Ave illi ne dixeritis. Qui enim dixerit illi Ave,
communicat factis ejus malis”
|
|
(II Joan. 10, 11). Quomodo
tales admitti temere in domum Dei possunt, qui in domum nostram
privatam admitti prohibentur? Aut quomodo cum eis sine Ecclesiae
Baptismo communicare possumus, quibus si Ave dixerimus tantum,
factis eorum malis communicamus.
89. De hoc testimonio Joannis non est diutius disserendum, quando
quidem ad quaestionem Baptismi, quam modo tractamus, omnino non
pertinet. Ait enim, Si quis ad vos venerit, et doctrinam Christi
non habet. Haeretici autem relinquentes doctrinam erroris sui, ad
Christi doctrinam convertuntur, ut incorporentur Ecclesiae, et ad
illam columbam incipiant pertinere, cujus Sacramentum habebant: et
ideo quod ejus non habebant, eis datur, id est, pax et charitas de
corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I,
5). Quod autem ejus habebant, agnoscitur, et sine ulla contumelia
suscipitur: sicut in adultera Deus agnoscit dona sua, etiam cum illa
sequitur amatores suos; quia fornicatione correcta , cum ad castitatem
convertitur, non dona illa culpantur, sed ipsa emendatur (Osee
II). Sicut se autem posset defendere Cyprianus, si hoc ei
Joannis testimonium objiceretur, quando talibus communicabat; ita se
defendant contra quos dicitur. Nam ad istam quaestionem, ut dixi,
omnino non pertinet. Joannes enim dicit, alienae doctrinae hominibus
Ave non esse dicendum; Paulus autem apostolus vehementius dicit, Si
quis frater nominatur inter vos aut avarus, aut ebriosus, etc., cum
ejusmodi nec quidem cibum simul sumere (I Cor. V, 11): et
tamen cum collegis feneratoribus, insidiosis, fraudatoribus,
raptoribus, non privatam mensam, sed Dei altare habebat commune
Cyprianus. Quomodo autem hoc defendatur, jam in aliis libris satis
dictum est.
|
|